|
Natus
uti dictumst, Veneris cum mensis Aprilis
octavum
coepit iam reserare diem,
spes
magis at - factor - iam sollicitudo parentum,
quorum
sub cura crescere dulce fuit.
Martinu,
Copland atque alii clarique magistri
me
docuere artem, quos meminisse iuvat.
Exsul
post patriam raptam terras peragrabam
uxorem,
natas, per loca multa trahens.
Gaudiaque
et multos sic sors humana dolores
perpessi,
tamen at viximus. Hoc satis est.
|